monumenta.ch > Hrabanus Maurus > csg458.15 > 39 > Psalmi, 71 > 13 > sectio 14 > sectio 3 > sectio 6 > sectio 35 > csg457.15 > csg458.9 > 4 > sectio 4 > sectio 11 > csg458.18 > sectio 6 > sectio 7 > sectio 48 > sectio 14 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, 18, 5
Tales namque eo tempore, fidem Constantinopolitanae Ecclesiae multum conturbaverunt; sed Domino donante proditi iam tunc et victi sunt. Unde volens Agatho papa, sicut in aliis provinciis, ita etiam in Brittania qualis esset status Ecclesiae, quam ab haereticorum contagiis castus, ediscere; hoc negotium reverentissimo abbati Iohanni Brittaniam destinato iniunxit. Quamobrem collecta pro hoc in Brittania synodo quam diximus, inventa est in omnibus fides inviolata catholica: datumque illi exemplar eius Romam perferendum.